

Liber Proverbiorum*
Caput 3: Versus 32
Quia abominatio Domini est omnis illusor.Omnisillusor,inquit; quia illusor est, qui vel verba Dei, quae novit, implere contemnit, vel eadem perverse intelligendo ac docendo corrumpit. Illusor est et ille, qui promissa ejus, quasi prava, despicit, ac iram districtionis, quasi tolerabilem; spernit. Necnon et ille qui proximorum simplicitati improbus insultat. Ideoque omnem hujusmodi illusorem merito divina abominatur justitia. Bene autem subditur:Et cum simplicibus sermocinatio ejus,quia superbi, dum simplicibus illudunt, prudentiores se illis, quos irrident, judicant. Sed horum prudentia, ut Jacobus ait:terrena est, animalis, diabolica[Jacob. 3.]. Sermocinatio autem Domini cum simplicibus est, quia illos sapientiae secretis illustrat, quos terreni fastus ac duplicitatis nihil habere considerat. Unde ait:Abscondisti haec sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis[Luc. 10.].